Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 5: Versus 45

Filii.Non degeneres. Quasi diceret: Accepta potestate operibus agite ut sitis filii renascendo per charitatem.Patris.Jam dicitur pater. Videte ut sitis filii renati ex Deo qui est charitas.Qui solem.Hunc visibilem. Nam inquiunt in libro Salomonis,Sol justitiae non illuxit nobisSap. 5.. Et de pluvia doctrinae propheta dicit:Super unam civitatem pluit, et non super alteram. Solem suumAmos. 4., etc. Quasi dicat: Quem fecit, cujus proprie sunt omnia quae de nihilo creavit. Quid ergo nos faciemus de his quae de munere ejus accepimus?
(* Traductions européennes)